Praefatio

Haec ratio inscriptionum adhuc editarum (praeter illa tamen corpora asterisco * insignita, quae in praesenti curamus edenda) continet ectypa, quae in archivo epigraphico Academiae Scientiarum Berolinensis et Brandenburgensis conservantur. Huius archivi anno MCMII ab Udalrico de Wilamowitz-Moellendorff conditi fundamentum sunt ectypa inscriptionum in Inscriptionibus Graecis ex illo tempore editarum; praeterea notanda sunt ectypa inscriptionum metricarum a Peek, Thessalicarum ab Arvanitopoulos, Delphicarum a Pomtow collectarum necnon inscriptionum Magnesiae, Prienes, Pergami curantibus Museis Berolinensibus in lucem prolatarum.
Observatur fere ordo geographicus in Corpore Inscriptionum Graecarum primum dispositus, ut primo loco Europam, deinde Asiam minorem, Orientem et Africam, denique titulos originis incertae in Museis asservatos et Edictum Diocletiani invenias. Inscriptiones Europae communicantur editae cum in corpore nostro, tum in additamentis ordine alphabetico digestis (de quibus cf. Syllabum librorum laudatorum).
Nisi aliud adnotatur, ectypa incolumia invenies; dubium tamen non est, quin sint bonitatis valde diversae.
Invitamus collegas, ut ectypa Berolini in archivo nostro examinent. Hac autem ectyporum ratione ita utamini, ut quod quaeritis ectypum hic asservatum sciatis. Optimus quaerendi modus nobis videtur esse hic: Ex indice eligitur nomen regionis vel editio princeps, ubi inscriptio invenitur. Deinde, si vis, per signa "Strg" et "F" eodem tempore pressa quaerendi modus efficitur nomine inscriptionis inserto spatioque addito vacuo. Sagitta ⇒ ante ectypum inserta indicat tantum, quo loco ectypum in archivo Inscriptionum Graecarum Berolinensi asservatur.